NICOLAUS ex Myris

NICOLAUS ex Myris
NICOLAUS ex Myris
urbe Lyciae, igneus, i. e. vehemens Christianorum et aemulator et sacerdos, qui magnam cum Deo familiaritatem habebat. Hic nihil quidem scripsit: sed in somnis Imperatori Constantino adstans, tres duces, ob quendam calumniatorem capitis condemnatos, liberavit, ab ipsis per preces invocatus. Alios etiam quosdam milites ex morte pariter eripuit, Suidas. alius Nicolaus itidem e Myris urbe Lyciae, frater Dioscoridis Gram matici, et Hipparchi, et Hypati patricii. Docuit Constantinopoli, fuitque discipulus Laskaris. Scripsit artem Rhetoricam et declamationes, Suidas. Alius Orator, discipulus Plutarchi et Procli, illius inquam Plutarchi, cui cognomen erat Nestorii. Scripsit Progymnasmata et declamationes Rhetoricas, et alia quaedam. Floruit autem sub Leone Imperatore seniore, et Zenone, et Anastasio. Suidas.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”